Nunc transeāmus ad obligatiōnes. Obligatio est juris vincŭlum, quo necessitāte adstringĭmur alicujus solvendae rei, secundum nostrae civitātis jura. Omnium autem obligatiōnum summa divisio in dua genĕra deducĭtur: namque aut civīles sunt aut praetoriae. Civīles sunt, quae aut legĭbus constitūtae aut certe jure civīli comprobātae sunt. Praetoriae sunt, quae praetor ex sua jurisdictiōne constituit, quae etiam honorariae vocantur. Sequens divisio in quattuor species deducĭtur: aut enim ex con-tractu sunt aut quasi ex contractu aut ex maleficio aut quasi ex maleficio. Prius est, ut de his, quae ex contractu sunt, dispiciāmus. Harum aeque quattuor species sunt: aut enim re contrahuntur aut verbis aut littĕris aut consensu. De quibus singŭlis dispiciāmus.