Judicia publĭca in republĭca Romāna haec erant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii vel per duumvĭros perduelliōnis capĭtis condemnabātur, is lege Valeria de provocatiōne ad popŭlum provocāre potĕrat et tum ejus res comitiis centuriātis agebātur. Comitiis centuriātis reus aut absolvebātur aut condemnabātur.

         Si quis a magistrātu mulctae condemnabātur supra, quam lex Aternia Tarpeja permittēbat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel tria milia assum et viginti, condemnātus etiam ad popŭlum provocāre potĕrat et tum  comitiis tribūtis reus aut absolvebātur aut certae mulctae condemnabātur.

         Postea judicia publĭca ad quaestiōnes perpetuas perveniēbant. Prima quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexagesĭmo quarto (ab U. c.) constitūta est.

         Deinde eōdem saecŭlo secundum leges Iulias et Cornelias questiōnes perpetuae constitūtae sunt, quae de aliis  criminĭbus judicia commitēbant, uti de crimĭne majestātis, de adulteriis, de sicariis et veneficiis, de parricidio, de peculātu, de ambĭtu, de annōna et cetĕris criminĭbus.

Publicōrum judiciōrum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. Capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exsilium est, hoc est aqua et igni interdictio.