Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.

Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.

Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.

Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gajus)