Jus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.

Senātus consultum est, quod senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.

Constitutio princĭpis est, quod imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.

Edicta sunt praecepta eōrum, qui jus edicendi habent; jus autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum jus est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quorum jurisdictiōnem in provinciis praesĭdes eārum habent; item in edicto aedilium curulium.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eōrum, quibus permissum est jura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, judĭci licet (quamlĭbet) sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur. (Gajus)