1. Omne jus, quo utĭmur, vel ad persōnas pertĭnet vel ad res vel ad actiōnes. Prius videāmus de persōnis. Summa divisio de jure personārum haec est, quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Rursus1 liberōrum homĭnum alii ingenui sunt, alii libertīni.

Ingenui sunt, qui libĕri nati sunt; libertīni, qui ex servitūte manumissi sunt (Gajus).

2. Est autem manumissio de manu missio, id est, datio libertātis: nam quamdiu quis in servitūte est, manui et potestāti supposĭtus est, manumissus autem liberātur potestāte (Digesta).

3. Sequĭtur de jure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui juris sunt, quaedam aliēno juri sunt subjectae. Rursus eārum personārum, quae aliēno juri subjectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu sunt (Gajus).

4. Videāmus nunc de iis, quae aliēno juri subjectae sunt: nam si cognoverĭmus, quae illae persōnae sint, simul intellegēmus, quae sui juris sint. Ac prius dispiciāmus de iis, qui in aliēna potestāte sunt.

In potestāte ităque sunt servi dominōrum, quae (= et ea) potestas juris gentium est2: nam apud omnes gentes animadvertĕre possŭmus domĭnis in servos vitae necisque potestātem esse3, et quodcumque per servum adquirĭtur, id domĭno adquīri (Gajus).

5. Sed hoc tempŏre4 neque civĭbus Romānis nec ullis aliis hominĭbus, qui sub imperio popŭli Romāni sunt, licet supra modum et sine causa in servos saevīre5: male enim nostro jure uti non debēmus (Gajus).

6. Item in potestāte nostra sunt libĕri nostri. Quod (= et id) jus proprium civium Romanōrum est: fere enim nulli alii sunt homĭnes, qui talem in filios suos habent potestātem, qualem nos habēmus (Gajus).