I. Quo usque tandem abutēre, Catilīna, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus elūdet? quem ad finem sese effrenāta jactābit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor popŭli, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic munitissĭmus habendi senātus locus. nihil horum ora vultusque movērunt? Patēre tua consilia non sentis? constrictam jam horum omnium scientia tenēri conjuratiōnem tuam non vides? Quid proxĭma, quid superiōre nocte egĕris, ubi fueris, quos convocavĕris, quid consilii cepĕris, quem nostrum ignorāre arbitrāris? 0 tempŏral 0 mores! Senātus haec intellĕgit, consul videt, hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senātum venit, fit publĭci consilii partĭceps, notat et designat ocŭlis ad caedem .unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri, satis facĕre rei publĭcae vidēmur, si istīus furōrem ac tela vitēmus. Ad mortem te, Catilīna, duci jussu consŭlis jam pridem oportēbat, in te conferri pestem, quam tu in nos machināris. An vero vir amplissĭmus P. Scipio, pontĭfex maxĭmus, Ti. Gracchum, mediocrĭter labefactantem statum rei publĭcae, privātus interfēcit: Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiis vastāre cupientem, nos consŭles perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Spurium Maelium, novis rebus studentem, manu sua occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acriorĭbus suppliciis civem perniciōsum quam acerbissĭmum hostem coërcērent. Habēmus senātus consultum in te, Catilīna, vehĕmens et grave; non deest rei publĭcae consilium neque auctorĭtas hujus ordĭnis: nos, nos, dico aperte, consŭles desŭmus.

II. Decrēvit quondam senātus, ut L. Opimius consul vidēret, ne quid res publĭca detrimenti capĕret: nox nulla intercessit— interfectus est propter quasdam seditiōnum suspiciōnes C. Gracchus, clarissĭmo patre, avo, majorĭbus; occīsus est cum libĕris M. Fulvius consulāris. Simĭli senātus consulto C. Mario et L. Valerio consulĭbus est permissa res publĭca: num unum diem postea L. Saturnīnum tribūnum plebis et C. Servilium praetōrem mors ac rei publĭcae poena remorāta est? At nos vicesĭmum jam diem patĭmur hebescĕre aciem horum auctoritātis. Habēmus enim hujusce modi senātus consultum, verum inclūsum in tabŭlis, tamquam in vagīna recondĭtum, quo ex senātus consulto confestim te interfectum esse, Catilīna, convĕnit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publĭcae pericŭlis me non dissolūtum vidēri; sed jam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra popŭlum Romānum in Etruriae faucĭbus collocāta, crescit in dies singŭlos hostium numĕrus; eōrum autem castrōrum imperatōrem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senātu vidēmus intestīnam alĭquam cotidie perniciem rei publĭcae molientem. Si te jam, Catilīna, comprehendi, si interfĭci jussĕro, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius а mе, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod jam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum addūcor, ut faciam. Tum denĭque interficiēre, сum jam nemo tam imprŏbus, tam perdĭtus, tam tui simĭlis invenīri potĕrit, qui id non jure factum esse fateātur. Quam diu quisquam erit, qui te defendĕre audeat, vives, sed vives ita, ut vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovēre te contra rem publĭicam possis. Multōrum te etiam ocŭli et aures non sentientem, sic ut adhuc fecērunt, speculabuntur atque custodient.