In potestāte nostra sunt libĕri nostri, quos ex justis nuptiis procreaverĭmus. Nuptiae autem sive matrimonium est viri et muliĕris conjunctio, individuam consuetudĭnem vitae continens. Jus autem potestātis, quod in libĕros habēmus, proprium est civium Romanōrum: nulli enim alii sunt homĭnes, qui talem in libĕros habeant potestātem, qualem nos habēmus. Qui igĭtur ex te et uxōre tua nascĭtur, in tua potestāte est: item qui ex filio tuo et uxōre ejus nascĭtur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestāte, et pronĕpos et proneptis et deinceps cetĕri. Qui tamen ex filiа tua nascĭtur, in tua potestāte non est, sed in patris ejus.
- Главная
- Тексты на латинском
- De Italia et de Graecia