2. Ulpiānus. Femĭnae ab omnĭbus officiis civilĭbus vel publĭcis remōtae sunt et ideo nec judĭces esse possunt nec magistrātum gerĕre nec postulāre nec pro alio intervenīre nес рrосuratōres existĕre. Item impūbes omnĭbus officiis civilĭbus debet abstinēre.

9. Idem. Semper in obscūris quod minĭmum est sequĭmur.

10.Paulus. Secundum natūram est commŏda cujusque rei eum sequi, quem sequentur incommŏda.

14. Pomponius. In omnĭbus obligationĭbus, in quibus dies non ponĭtur, praesenti die debētur.

25. Idem. Plus cautiōnis in re est quam in persōna.

29. Paulus. Quod initio vitiōsum est, non potest tractu tempŏris convalescĕre.

32. Ulpiānus. Quod attĭnet ad jus civīle, servi pro nullis habentur: non tamen et jure naturāli, quia, quod ad jus naturāle attĭnet, omnes homĭnes aequāles sunt.

35. Idem. Nihil tam naturāle est quam eo genĕre quidque dissolvĕre, quo colligātum est. Ideo verbōrum obligatio verbis tollĭtur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvĭtur.

53. Paulus. Cujus per errōrem dati repetitio est, ejus consulto dati donatio est.

54. Ulpiānus. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quam  ipse habēret.

55. Gajus. Nullus vidētur dolo facĕre, qui suo jure utĭtur.

56. Idem. Semper in dubiis benigniōra praeferenda sunt.

57. Idem. Bona fides non patĭtur, ut bis idem exigātur.

59. Ulpiānus. Herēdem ejusdem potestātis jurisque esse, cujus fuit defunctus, constat.

62. Juliānus. Heredĭtas nihil aliud est, quam successio in universum jus quod defunctus habuĕrit.

82. Papiniānus. Donāri vidētur, quod nullo jure cogente concedĭtur. .

113. Gajus. In toto et pars continētur.

114 Paulus. In obscūris inspĭci solēre, quod verisimilius est aut quod plerumque fiĕri solet.

128 Idem. In pari causa possessor potior habēri debet.

131 Idem. Qui dolo desiĕrit possidēre, pro possidente damnātur, quia pro possessiōne dolus est.

132 Gajus. Imperitia culpae adnumerātur.

142 P a u 1 u s. Qui tacet, non utĭque fatētur: sed tamen verum est eum non negāre.

144 Idem. Non omne, quod licet, honestum est.

151 Idem. Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facĕre jus non habet.

180 Idem. Quod jussu alterīus solvĭtur, pro eo est, quasi ipsi solūtum esset.

185 Celsus. Impossibilium nulla obligatio est.

193 Idem. Omnia fere jura herēdum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis herēdes exstitissent.

196.  Modestīnus. Privilegia quaedam causae sunt, quaedam persōnae. Et ideo quaedam ad herēdem transmittuntur, quae causae sunt: quae persōnae sunt, ad herēdem non transeunt.

202 Javolēnus. Omnis definitio in jure civīli periculōsa est: parum est enim, ut non subverti posset.

203 Pomponius. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegĭtur damnum sentīre.

204 l d e m. Minus est actiōnem habēre quam rem.

206 Idem. Jure natūrae aequum est nemĭnem cum alterīus detrimento et injuria fiĕri locupletiōrem.

207 Ulpiānus. Res judicāta pro veritāte accipĭtur.

209 I d e m. Servitūtem mortalitāti fere comparāmus.